라틴어 문장 검색

sed nouissimo testamento tres instituit heredes sororum nepotes, Gaium Octauium ex dodrante, et Lucium Pinarium et Quintum Pedium ex quadrante reliquo[s];
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 83장 2:1)
staturam breuem, - quam tamen Iulius Marathus libertus etiam memoriam eius quinque pedum et dodrantis fuisse tradit - , sed quae commoditate et aequitate membrorum occuleretur, ut non nisi ex comparatione astantis alicuius procerioris intellegi posset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 79장 2:9)
textile post ferrumst, quia ferro tela paratur, nec ratione alia possunt tam levia gigni insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 45:2)
Solvere dodrantem nuper tibi, Quinte, volebat Lippus Hylas, luscus vult dare dimidium.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, IX1)
Quintus frater, qui Argiletani aedifici reliquum dodrantem emit HS d_c_c_x_x_v_, Tusculanum venditat, ut, si possit, emat Pacilianam domum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 14:3)
bina in Latino iugera, ita ut dodrante ex Privernati complerent, data, terna in Falerno quadrantibus etiam pro longinquitate adiectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 163:1)
duodecim autem, quod ex duobus numeris simplicibus est effectus, διπλάσιονα. Non minus etiam, quod pes hominis altitudinis sextam habet partem, (ita etiam, ex eo quod perficitur pedum numero corporis scapi elata> sexies altitudines terminavit) eum perfectum constituerunt, cubitumque animadverterunt ex sex palmis constare digitisque XXIIII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장29)
eustyli autem aedis columnae, uti systyli, in novem partes altitudo dividatur et dimidiam partem, et eius una pars constituatur in crassitudine imi scapi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장37)
Quemadmodum enim crescunt spatia inter columnas, proportionibus adaugendae sunt crassitudines scaporum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장39)
namque si in araeostylo nona aut decima pars crassitudinis fuerit, tenuis et exilis apparebit, ideo quod per latitudinem intercolumniorum aer consumit et inminuit aspectu scaporum crassitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장40)
item quae erit ab quindecim pedibus ad pedes viginti, scapus imus in partes sex et semissem dividatur, earumque partium quinque et semisse superior crassitudo columnae fiat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장46)
item quae erunt a pedibus viginti ad pedes triginta, scapus imus dividatur in partes septem, earumque sex summa contractura perficiatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장47)
quae erunt ab quadraginta pedibus ad quinquaginta, item dividendae sunt in octo partes, et earum septem in summo scapo sub capitulo contrahantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장50)
crassitudines autem eorum graduum ita finiendas censeo, ut neque crassiores dextante nec tenuiores dodrante sint conlocatae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장16)
Scapis columnarum statutis capitulorum ratio
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION